venerdì, aprile 08, 2005

Amen




Deus, qui inter summos Sacerdotes famulum tuum Johannem Paulum ineffabili tua dispositione connumerari voluisti: praesta, quaesumus; ut, qui Unigeniti Filii tui vices in terris gerebat, sanctorum tuorum Pontificum consortio perpetuo aggregetur.

Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui Johannis Pauli Summi Pontificis, quas offerimus hostias: ut cui in hoc saeculo pontificale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum jubeas jungi consortio.

Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui Johannis Pauli Summi Pontificis, misericordiae tuae implorata clementia: ut ejus, in quo speravit et credidit, aeternum capiat, te miserante, consortium.

Amen